- TURCOMANIA
- TURCOMANIAvulgo la Turcomanie, regio est Asiae, quae alias Armenia maior dicta fuit. Extenditur inter Georgiam ad Boream Asiam minorem ad Occasum, Persiam ad Ortum, et Diarbechiam ad Meridiem. Subest dominio Turcarum; et eius praecipuae urbes sunt Amida et Ibanum. Zonaras, Turcas quosdam Duce Cutlumo et botoniate, regionibus versus Pontum occupatis regnum Turcomanniae constituisle refert, A. C. 1072. in Hist. vide quoque P. de Valle Itiner. et in voce Armenia maior. Scaligero Turcomannius est νομαδικὸς, qui stabile stabulum, Plauti verbô, Aulul. Actu 2. sc. 2. v. 56. non habet, cuiusmodi est natio haec Circassis finitima, vide cum Canonum Isagogic. l. 3. et Car. du Fresne Notis ad Cinnamum. Extollere illi caput, summamque retum Persicarum ad se transferre, post obitum Tamerlanis, coeperunt, divisi in duas fectiones, Karakionlu, seu Nigrorum Arietum, et Akionlu seu Arierum Alborum; e quorum illis primus Rex Persiae Kara Issuph, seu Niger Iosephus, Tamerlanis successorem evertit. Sed eius familiam annis circiter 50. post isti everterunt, quorum primus Uzum Caslanus Persiâ potitus est A. C. 1468. et Regnum ad succeslores transmisit, tandem a Sophianis, qui hodieque rerum potiuntur, pulsos. Georg. Hornius, Orb. Imp. p. 421.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.